

Liber Exodus*
Caput 2: Versus 12
Cumque circumspexisset huc atque illuc.[Aug. Quaest. in Exod.]De hoc facto Mosi satis disputavimus in illo opere, quod de vita patriarcharum adversus Faustum scripsimus, utrum indoles in eo laudabilis fuerit, qua hoc peccatum admiserit, sicut uber terra ante utilia semina quadam herbarum inutilium ferocitate laudatur: an ipsum factum justificandum sit? Quod ideo non videtur, quia nullam adhuc legitimam potestatem gerebat, nec divinitus acceptam, nec humana societate ordinatam: et tamen, sicut Stephanus ait in Actibus apostolorum, putabat intelligere fratres suos, quod per eum Deus daret salutem illis, ut per hoc testimonium videatur Moses jam divinitus admonitus[quod Scriptura eo loco tacet]hoc audere potuisse.[ISID.]Allegorice. Moses, id est Christus, Aegyptium, id est diabolum nobis in hac peregrinatione injuriosum, nos defendendo occidit, et in arena obruit occisum. Latet enim in eis qui stabile non habent fundamentum. Ecclesiam vero in petra aedificat, et eos qui verbum ejus audiunt et faciunt prudenti viro comparat, qui aedificavit domum suam supra firmam petram. Alios vero stulto comparat, qui supra arenam aedificat.